- PRAELIUM
- PRAELIUMparspugnae, sicut pugna pars belli est, nonnumquam tamen cum pugna confunditur: Hoc quô die commissuri erant Romani signum in castris proponebatur, tunica videl. purpurea vel coccinea, supra Praetorium expansa, cuius meminit Plut. in Fabio et alibi, Liv. item ac Polybius. Post ubi iam ad conflictum exeundum, et exercitus castris educendus esset, signa militaria, quae in castris fixa erant, captatis auguriis evellebantur e terra: Habebaturque inter felicia auguria, si avellentem signa facile sequerentur; ideoque Crassus in Arabis bello Parthico cum filio occisus legitur, quod iturus ad Proelium avellere signa vix potuerit. Eductô castris exercitu, acies instruebatur, quod quâ ratione fieri consueverit, fuse docet Liv. l. 8. Coeterum non unô semper illa instructa est modô, ut videre est tum apud Caesarem Comm. tum apud Aelian. l. de instruenda acie. A Gellius, l. 10. c. 9. aliquot militaria vocabula, quibus variis modis instructa acies appellari solita est, recenset: qualia, Frons, Subsidia, Cuneus, Globus, Serra, Alae, Turres etc. de quibus consulendi Scriptores Tactici. Vide infra suô locô. Quod si periculum aliquod imminere videretur, et Aruspices nuntiarent, non placatos esse Deos, tum unus aliquis ex Romanis sese pro exercitu suo et simul exercitum hostium devovebat, qua de re videndus Livius, l. cit. et diximus supra. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 14. Apud Athenienses, post agnum in hostium fines in signum clarigationis immissum, ut docet Diogenianus, Cent. 2. Prov. 96. (quod Hesychius, in Proelii potius committendi signum factum esse contendit) contra hostem movebant, dextroque aciei cornu, ex veteri lege, Polemarchus praeerat, teste Herodotô, in Erato. Commissuri dein Proelium victimam sacrificabant, extaque inspiciebant: tum Πυρφόροι i. e. Faciseri praeeuntes, qui antiquis temporibus Tubicinum locô erant, faces in medium utriusque exercitus proiciebant, conflictus signum: Unde Statius, Theb. l. 4. v. 5.Primô manu rutilam de vertice LarissaeoObrudit Bellona facem.Quô factô incolumes ad suos sese recipiebant, sacri enim et in peculiari Martis tutela tales habebantur; quô factum, ut de totali internecione exercitus in Proverbio dicatur, οὐδε ὁ πυρφόρος ἐσώςθη. Postea tubae successerunt, quibus servente Praeliô Ο῎ρθιον. carmen canebatur, quô mirum in modum ad rem fortiter gerendam militum accendebantur animi. Unde Euripides in Phoenissis, v. 830.Ε᾿πεὶ δ᾿ ἐσήμῃν᾿ Ο῎ρθιον ΤυρσηνικῇΣάλπιγγι καὶ συνῆψαν ἀλλήλοις μάχηνQuarum vice nonnumquam clypeos quoque conchasque sonantes, adhibitos legimus. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 8. tit. 1. Franc. Rossaeum, Arch. Attic. l. 6. c. 5. Aud eosdem, periculô imminente, Dux exercitus quondoque se devovebat, ut Codri REgis exemplo docet Velleius Paterc. l. 1. c. 2. Reliqua vide supra, in voce Miles, et alibi. Velitationes vero iusto Praelio praemittendas, suadent prudentiores, ut, si inferiorem senserit hostem belli Dux, Proelium maturare; sin superiorem, moram interponere nôrit. Sic Alexander ac Porus, levia conferentes proelia, parvae rei discrimine summae experiebantur eventum, apud Curtium, l. 8. c. 12. 13. Quod idem Horatius, apud Livium, et Valerius apud eund. fecisse leguntur. Nec Caesar, cum hoste praesertim novo, aliter dimicavit. Attilam quoque. praecursionibus aliquibus praemissis, qui tenuia primum futuri conflictus ederent praeludia, iustae pugnae quaesivisse tempus occasionem, Nic. Olahus in Vita eius scribit. Vide Amiratum, l. 19. c. 1. et Machivellium, l. 3. c. 37. Sed nec hoc omittendum, clamare Proelium inituros a plerisque consultum duci. Hinc Caesar, ubi consilium Pompeii, qui id neglexerat, damnat, Non frustra, inquit, l. 3. Bell. Civ. c. 92. antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent, clamoremque universi tollerent: quibus rebuset hostes terreri, et suos incitari existimârunt: Catoque Senior, teste Plut. in eius vita, c. 3. dicere solebat, verba plus quam gladium, et voces plus quam manum, hostes infugam vertere, attonitosque reddere, sibique invisum esse militem, qui latius sterteret, quam inclamaret. Quem proin morem apud plurimas Gentes in usu fuisse, legimus. De Germanis vide Tacitum, Germ. c. 3. §. 1. de Persis ac Macedonibus Curt. l. 3. c. 10. de Britannis iterum Tacit. Annal. l. 14. c. 35 de Poenis, Livium, l. 25. c. 21. de Gllis eundem, l. 38. c. 17. de Lusitanis, Diodor. Siculum, l. 5. de Parthis, Plut. in vita Crassi; de Hibernis, Stanihurstum Rer. Hibern l. 1. de Turcis Leonh. Chiensem etc. e quibus Germanorum clamorem Barditum vocat Tacitus: Barritum legit Lipsius. Blaritum mavult Althamerus: Hibernorum Pharro, Pharro Stanihurstus: Turcae altissime inclamant, Illalaillala, Mahomet Russolalla, i. e. Deus est et semper erit, et Mahometus est servus eius. Ipsis Israelitis, Ierichuntem invasuris, Deus apud Iosuam, c. 6. v. 5. Cum insonuerit, ait, vox tubae longior (quem sonum Ο῎ρθιον Graecidixêre, dequo supra) et concisior, et auribus vestris increbuerit, conclamabit omnis populus vociseratione maximâ. De Hispanis quoque ita Silius Punicorum, l. 10. v. 229.——— Ritu iam moris Iberi,Carmina pulsatâ fundentem barbara cetrâVide Matth. Berneggerum in Tacit. German. quaest. 8. et quaest. 152. Io. Meursium ad Lycophronem, Io. Parrhasium, I. Lipsium de Militia rom. l. 1. c. 3. Casp. Barthium. Animadv. ad Papinium, Thebaid. l. 4. v. 5. nec non supra ubi de Belli indicendiritu, item voce Ministelli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.